- PERISSOCHOREGIA
- PERISSOCHOREGIAMagistratus nomen, Curator fortasseannonae, ἀπὸ τῆς περισσέιας et χορηγέω, quod est abundantiam fertilitatemque suppedito. Alciat. in l. perissochorigiae, Cod. de frum. Alex. l. 11. Budaeus vocem interpretatur redundantem frumenti elargitionem, in Annotat. prior. et in poster. l. de frum. Alexandr. cit. perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesserae designentur. Pyrrho Perissochoregia Magistratus est annonae auctae seu augmenti distributor, apud Io. Calvinum Lexico Iurid. Dominicus Macer erogationem seu donativum, quod inter milites, praeter solitum salarium, distribui consuevit, hâc voce intelligi vult, in Hierolexic. Graece Περισσοχ ρηγία. Vide quoque infra, voce Roga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.